Philippians 3

Quasi: Huc usque instruxi vos quomodo debeatis stare in bello contra tribulationes, de caetero pseudoapostolos, ne legalia ab eis recipiatis moneo, sed fidem Christi solam sufficere credatis. De sinceritate fidei incipit. Ut diutius maneat scriptura quam prolatio. . etc. Id est: Nos habemus circumcisionem: hoc voluit dicere Apostolus: Nos sumus justitia. Circumcisio enim justitia est. Magis autem commendat dicendo nos esse circumcisionem, id est justitiam, quam dicendo nos esse circumcisos, id est justos: sic tamen ut cum justitiam dicit esse, justos intelligamus. vel, etc. Notat Spiritum Domini cui latria exhibetur, sed ea servitus soli Creatori exhibenda. Alia est servitus, qua per charitatem jubemur servire invicem, quae Graece dicitur dulia. Carne servit qui de rebus carnalibus sperat se placere Deo. Cum vero et ipsa caro per bona opera spiritui subditur, spiritu servimus Deo, qui carnem domamus, ut spiritus obtemperet Deo. etc. Ne videatur Apostolus contemnere in aliis quod non habet, et non posse fidere in carne, subdit: etc. Tribus Benjamin adhaesit Judae, non recedens a templo, quando facta est separatio in servo Salomonis. Tunc enim tribus Juda quae erat regia, et tribus Benjamin, et tribus Levi quae erat sacerdotalis, remanserunt simul, non recedentes a Jerusalem et a templo. . Ne adventum Christi ostenderem, vel nondum factum, vel esse superfluum. Inania enim erant haec omnia impedimenta, ne accederetur ad gratiam. Non solum propter Christum habendum ita arbitratus sum, sed etiamsi ipsum non possem assequi. hoc solum, scilicet propter quam de Jesu habemus, caeteris scientiis. Quasi: Non tantum detrimenta bonorum, sed quae inquinant jam observantem: et hoc ideo, ut in futuro Christum habeant praemium: et hic sim in illo membrum: quod aliter nequit fieri nisi illa aestimem ut stercora. etc. Si ex lege est justitia, quomodo tua? Nunquid tu tibi imposuisti legem? Deus legem dedit et imposuit. Deus te legi suae obtemperare praecepit. Sed et tua est, quia de lege praesumis tua voluntate te legem posse implere aestimans. CHRYS. Recte dixit: etc., usque ad quae ex nostro studio profecta sunt. etc. AUG. Quae impetrat a Deo, quae tollit timorem, etc., usque ad omnino tollenda est secundum umbram legalium figurarum. Justitia scilicet est ens in fide, et sicut ex fide nata est, ita existere non habet nisi in fide. Subdit commendationem fidei, per multa quae facit. Facit enim et in alia vita cognoscere Deum perfecte, qui hic creditur. Et habere resurrectionem, quae nostra resurrectio est virtus et efficacia resurrectionis Christi Et in hac vita habere societatem in patiendo: nisi enim per fidem, nemo tanta pateretur; et configurationem mortis, id est ut moriamur, sicut ipse, si opus est. Deo tribuens quae mihi tribuit, per hoc venturus ad resurrectionem. Vel, occurram Christo in judicio quod sanctorum est tantum, veniens prius ad resurrectionem veram et gloriosam, quae non est inter mortuos, sed longe ex mortuis: quia licet omnes resurgant in die judicii, soli tamen justi gloriose immutabuntur, et occurrent Domino in aera deportati ab angelis. Impii vero manebunt in terra quousque percipiant terribilem sententiam judicis. Hoc dicit de se, ne illi quos laudat, ut homines extollantur, sed laborem adderent, ut ipse facit qui tantus est. etc. Non passibus corporis, sed mentis affectibus et vitae moribus, ut possim esse perfectus justitiae possessor: qui recto itinere de die in diem spirituali renovatione proficiens, jam perfectus sum ejusdem justitiae viator. Perfectus enim erat viator, sed nondum ipsius itineris perfectione perventor. Hoc dicit quia difficile est. Et ne videatur superfluum tot pati, cum fidem et alia bona habeat, subdit: Merito pro illa gloria tantum laboro, quia dico quod aliquid: quia si quid gloriae accepi, nihil est ad comparationem futurae. si quid accepi, ut de cognitione Christi, non dico quod in illa Et si ita de me. quid me qui de aliis? . Priora acta non quia mala, sed parva ad meritum, sed ad potiora extensus, ut semper proficiat in melius. Eo usque donec veniam ad destinatum bonum. Id est aeternae vitae, ad quam vocat Deus, et ideo digna res est, etc. Sciendum quod justitia qua justus ex fide vivit vera justitia est, quae licet non immerito in aliquibus justis pro hujus vitae capacitate perfecta dicatur, parva tamen est ad illam magnam, quam cepit aequalitas angelorum: quam qui nondum habebat, et propter illam quae jam inerat, perfectum, et propter istam quae adhuc deerat imperfectum se esse dicebat. At minor ista justitia facit meritum, major illa praemium. Ideo qui istam non sequitur, illam non assequitur. Id est, si quid melius ad cultum Dei excogitaveritis, etiam hoc donum Dei esse sciatis, quia hoc revelabit vobis. Sed ne qua inde praesumptio oriretur, subdit: ad quod pervenimus ut idem sapiamus: hoc est non extra regulam disciplinae sapere, sed quod commune sit et modestum in veritate evangelica. Modo imperfecti sumus, modo aliter sapimus, sed tamen necesse est, ut omnes idem de illo sapiamus, fide et scientia, Id est, opere compleamus. . Qui carnis observantias inducunt, crucem superfluam asserunt. Quasi in esca salus, ut deus sit venter, et gloriantur in pudendis circumcicis, quod est terrena sapere, et quidquid faciunt, pro ventre faciunt. Vel escas quae ventris sunt, faciunt deum: dum eas justificare homines dicunt, et gloria eorum in talibus est, unde confundi et erubescere possunt, dum per temporalia se justificari dicunt. Itaque gloria eorum temporalis perducet eos ad confusionem aeternam. Id est vivendo et intelligendo simus similes angelis. Unde etiam, id est, praeter commoda quae jam habemus, .
Copyright information for VulgGlossa